von Tiberis » Di 30. Dez 2003, 15:06
@mercurius
quod nos hortatus es, ut nomina nostra isti indici insereremus,quo facilius litterae electronicae distribuerentur, non possum facere,quin tibi dicam tale consilium mihi minime placere. cum enim ea res sit molestior, tamen , ut illi gregi me adiungerem, me temptavisse non negabo. sed nomine inserto,quo aditus daretur, nuntium accepi nomen non valere, quamvis id ipsum in epistula electronia mihi redditum esset.
quae cum ita sint,iterum aditum illius gregis petere me quidem piget.
tamen , si quando tibi auxilio meo opus sit, me adfuturum pro certo habeto.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis