Salvi sitis!
Hoc in locutorio de rebus recentioribus loquamur!
Incipio re mathematica, qua nihil mihi amabilior esse videtur :
Nunc Merkur, qui iuvenis peritissimus,doctissimus,studiosissimus sim rerum mathematicarum, vobis omnibus explanabo, quomodo numeros numeris addantur:
e.g.:
8 + 10 = 18
dicitur:
octo et decem sunt duodeviginti
8 et 10 numeri „summandi“ dicuntur. 18 quidem est summa.
Nunc vestrae sunt partes. Equidem iam complura de re mathematica dixi. Quisnam vestrum verbi gratia vult aliquid de numeris minuendis dicere?
Ut certe cognovistis supra ironice scripsi. Neque igitur mihi res mathematica amabillima mihi videtur neque sum peritus, neque doctus, nequaquamque sum studiosus earum rerum.