Petrus Handke scriptor et interpretator Austriacus nascitur in oppidulo Carinthiano nomine
GRIFFEN in regione Populorum Fori, quae dicitur, sito.
Praemio litterarum Nobeliano affectus est anno MMXIX.
Inter auctores contemporales numeratur notissimos. Qui olim et in scholis lectus est.
Versatus est in alienatione subiecti et eius circumiectorum vituperans quaedam exempla
linguae et mentis res percipientis.
Innotuit e.g. fabula PORTARII METUS ICTUS QUI EX INTERVALLO UNDECIM METRORUM EXCUTITUR.
Ante annos fere XXV valde reprehensus est de sententia sua, quae ad bella in Iugoslavia gesta pertinet.
De qua re etiam nunc sunt controversiae.
Tamen nihil obstare visum est, quin ei illud praemium attribueretur.
Meum scientiae studium mihi dat somnia exsomni, quae aliis ne dormientibus sint.
https://www.google.de/search?q=peter+ha ... &sa=X&ved=