Multos in Viadro uidemus amne pisces exanimes situque olentes, ut mortem stupeamus et rogemus, hos quae perdiderint uenena nantes. Hoc neruale dolo dedere uirus undis an casu fluitans recepit amnis? Suspectant etiam perisse pisces quidam non solito calore aquarum, undas cum premat et remittat aestus, ut uix sit spatium uel aptus aer turbae per laticem leuem uolanti. https://rmx.news/poland/environmental-d ... h-die-off/
Qui se zythophilum vocat, liquorem flavum quod Cereris bibit libenter, nonne praesidem eum creare oportet scurram praepositumque factionis, nomen quae suum habet liquore ab illo?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Certe scurra mihi uidetur iste, horum quem caput esse factionis, quos ceruisia maxime amata iungat , scimus, nec laticum parum bibisse uerum non simulat bonum fuisse, se, cum publica rhaeda ferret ipsum et sex missa uia uehicla eodem nos ridens fatuos adire nosset. https://www.heute.at/s/vdb-im-zug-nach- ... -100215127
en, Helvetia crescit! in iugis quod Alpinis glaciata ubique moles tabescit, nova dividunt aquarum nunc divortia agros eorum ab agris illis, quos Itali tenent coluntque.