Qui ineptiis forum inquinabat, Odinus nullas tacens nobis molestias iam affert. Quid accidit ? Num paginas in aeternum nostras reliquit ? Impeditus est morbo ? Utcumque res se habet : postquam ille nugator forum reliquit morbidum iam et infirmum, nemo quidem est, qui reddat huic foro vitam. Sic tristius fit, ante quod fuit triste..
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Nemo nostrum omnis sese culpae expertem glorietur! Causa tamen vel maior posita est in moribus eorum, qui rete pervagari solent, funditus mutatis! Id quoque animadverti difficile aliquando esse verum colloquium excitare. sunt qui cottidie res suas eodem semper modo proferant neque tamen ad colloquia liberiora serenda parati videantur. neque ego me ipse hoc ex crimine excipere ausim.
valete!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...
Wir sind eigentlich in einem Forum ohne Latein. Das Problem sollte man doch im Allgemeinen suchen: Wir sind wenige , die Latein aufrechterhalten. Ganz wenige. Die Mehrzahl der Schüler sagen vielleicht OK, hat gepasst fürs Abi. Meine Tochter hat aktuell 2,2 im Abi und war happy. Sie hatte Latein mündlich mit 10 Punkten…Sie macht auch etwas anderes. Alle sind jetzt raus…