Richardus Simon exegeticus, theologus,philosophus historicusque fidei Catholicae Francogallicus obit LXXIII annos natus. Natus est a.d.III Id. Mai. anno MDCXXXVIII in eodem oppido in Normannia sito, in quo in lucem editus erat. Qui optime meruit de sacra scriptura historice-critice inquirenda, cuius rationis auctor non immerito putatur.
Richardus Simon exegeticus, theologus,philosophus historicusque fidei Catholicae Francogallicus
Ergo non est natione Francogallus!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena carmen et egressus silvis vicina coegi, ut quamvis avido parerent arva colono, gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis arma virumque cano ...
Samuel Barclay Beckett scriptor Hibernus nascitur Dublini. Decessit ante XXXIII fere annos Lutetiae a.d. XI Kal. Ian. anno MCMLXXXIX. Quis est, qui eius spectaculum inclutissimum, quod MANERE GODOTUM inscribitur, ignoret? Quod actum est primum Non. Ian. anno MCMLIII Lutetiae, a.d. VI Id. Sept.eodem anno Berolini.
Simona Lucia Ernestina Maria Bertrand de Beauvoir scriptrix, philosopha feminarumque advocata decessit LXXVIII annos nata Lutetiae, qua in urbe et nata erat a.d. V Id. Ian. anno MCMVIII. Quam fuisse amata philosophi Ioannnis Pauli Sartre constat, qui decessit ante XLII annos eodem mense uno die post. O qui casus! Illa libro, qui inscribitur SEXUS ALTER , inclutissima factast. Quod opus prolatum est anno MCMIL.
Leonardo da Vinci pictor,sculptor, architectus, anatomus, mechanicus, artifex ingeniosissimus philosophusque in lucem editur Lionardo di ser Piero da Vinci in regione Toscanae. Obiit LXVII annos natus a.d. VI Non. Mai. anno MDXIX media in Francogallia. Qui unus ex omnium temporum doctoribus universalibus inclutissimis summo putatur iure.
Raphaelus Kuehner philologus grammaticusque inclutus obit Hannoverae aetate LXXVI annorum. In lucem editur erat a.d. XI Kal. Apr. anno MDCCCII Gothae. Edidit Arpinatis et Xenophontis opera et libros translatos.
Christophorus Columbus a rege reginaque Hispaniae permittitur, ut viam reperiat novam ad Indiam petendam. A quibus ei pecunia quoque necessaria tribuitur, ut hoc perficire possit mandatum.
Albertus Einstein physicus Theodiscus, cui et civitas Helvetica et Americana attributa est, obit Principitoniae in civitate foederali, quae New Jersey appellatur, sitae. Natus est Ulmae a.d. prid. Id. Mart. annoa MDCCCLXXIX. Quis est, qui eum physicam novo posuisse in fundamento et nova mundi inquirendi explicandique ratione instruxisse neget?
Gaius Calpurnius Piso rei publicae peritus,consul,orator litterarumque fautor sibi mortem consciscit coniuratione in Neronem imperatorem patefacta. Ubi quoque anno in lucem editus sit, memoriae traditum esse non videtur.
Paulo post Seneca, Lucanus Petroniusque idem facient imperatoris iussu.
Gaius Calpurnius Piso rei publicae peritus,consul,orator litterarumque fautor sibi mortem consciscit coniuratione in Neronem imperatorem patefacta. Ubi quoque anno in lucem editus sit, memoriae traditum esse non videtur.
Paulo post Seneca, Lucanus Petroniusque idem facient imperatoris iussu.