Lucius Iulius Caesar Vipsanianus, Divi Augusti successor destinatus, in Hispaniam proficiscens obiit annos XIX tantum natus. Fuit filius secundus Iuliae, filiae Augusti, et eius mariti secundi, Marci Vipsanii Agrippae.
Nartator et actor Austriacus Toni Sailer decessit aetate annorum LXXIII. Qui nomismata aurea X et unum nomisma argenteum sibi peperit annis MCMLVI et MCMLVIII.
Theologus et episcopus Hipponensis Aurelius Augustinus obiit in oppido Hippone Regio a Vandalis obsesso. Quem a papa Benedicto XVI maxime diligi ac coli constat.
"Dilige et quod vis fac! (In epistulam Ioannis ad Parthos, tractatus VII,8)