Pictor Rembrandt Harmenszoon van Rijn se solvendo non iam esse profitetur. Ingeniosissimos saepe negotiatores meliores non esse vel interdum ab aliis perdi constat.
Philologus Hans Rubenbauer decessit, qui in Palatinatu Superiore natus est anno MDCCCLXXXV Ambergae, qua in urbe gymnasium veterrimum situm est, quod nomen ducit ab Erasmo Rotorodamensi.
Imperator Romanus imperii orientalis Theodosius II obiit. Quem legibus et constitutionibus collatis Codicem, qui Theodosianus inscribitur, edidisse constat.
Componista Wolfgangus Theophilus Mozart cantricem vocis acutae Constantiam Textorem in matrimonium ducit. Quae ei annis L superfuit. Aetate annorum LXXX obiit anno MDCCCXLII.