mystica hat geschrieben:Homo enim in conspectu mortis verum semper dicit.
Tiberis Mysticae, amicae studiosissimae, s.d.p.
non dubito, quin - plerumque quidem - verum vel sincerum sit, quod quis moriturus dicit vel exclamat. sed verba eius suprema quasi summam vitae esse nego.
praeterea multum interest, utrum aliquis inopinata morte rapiatur (quod quidem fit, si quis casu subito perit) an diu moribundus mortem exspectet. Num Caesari, cum a coniuratoribus occideretur, tempus fuit ad summam vitae cogitandam? Nonne iis solis, qui se ipsi interficiunt, novissima verba consilio ac ratione edere licet? quae illi scilicet non exclamant, quod raro coram audientibus mortem sibi consciscunt.
Sed ne de eorum quidem verbis supremis, qui gravi morbo affecti mortem exspectant vel desiderant, iudicari potest, consilio an casu dicta fuerint hora mortis incerta.
utcumque se habet res: verbis novissimis perpensis non potest fieri, ut quemquam melius cognoscamus et de summa eius vitae certiores fiamus, nisi forte de captivis morituris cogitamus, qui, antequam supplicio afficiuntur, data occasione aliquid exclamant, quod magni momenti sibi videatur.