Quae tacitam in terram nocturna decidit hora,
soluit lux tenuem mane reuersa niuem.
Omnia praetereunt, quae sunt peritura creata,
nulla ut res careat – credite! – fine suo.
Nix perit et pereunt durissima tempore edaci
saxa neque herba uirens nec fera fata fugit.
Quae modo miramur, labentur candida tecta,
oppidaque aequarunt saecula longa solo.
Sunt, ubi aquae nitidis cedebant piscibus, Alpes,
monsque prius celsus mollis arena iacet.
Nonne niui similes homines pluuiaeque uidentur?
Post breue tempus homo uix memor ullus erit.