In eo tantum cum Valahfrido Stroh consentio, quod dixit alium aliter de lingua Latina, quando mortua esset, sentire, si modo mortuam eam appellamus. Sed an sit omnino mortua, dubito. Nulla enim plane mortua est lingua, dummodo sint, qui loqui sciant eaque utantur, licet lingua Latina nullius iam sermo patrius sit. Quamlibet ergo linguam, ne pereat, vivere et crescere necesse est; quod quidem fieri non potest, nisi copia vocabulorum augenda continuo amplificetur. Quamobrem ii non sunt audiendi, qui veluti
operculo vitreo imposito nil nisi sermonem Ciceronianum conservare velint. Num per unum ac solum saeculum (dico aetatem, quae Latinitas aurea dicitur) Romani pure ac Latine locuti sunt? Caveamus, ne posteriores parvi aestimemus!
mystica hat geschrieben: Haec autem doctrina fatalis Erasmi et successorum eius exitium linguae Latinae vivae effecit.
Sed Lingua Latina hominibus vivit, qui Latine loquuntur. Qua ex causa lingua Latina tempore progrediente mutatur. Lingua Latina vivat et floreat!
Magna ex parte cum Mystica nostra consentio. Non est dubium, quin Erasmus eiusque aequales optime de lingua Latina restituenda sint meriti. Quorum bona consilia tamen malos eventus habuerunt omni Latinitate quasi ad unum auctorem redacta. Bene quidem facimus, si in Latine dicendo elegantiam tenemus optimorum auctorum, qui dicuntur, sermonemque eorum si colimus. Nihilo minus non sunt despiciendi, quorum sermo ab elegantia Arpinatis plus minusve abhorreat. Ne obliviscamur paucissimos fuisse in re publica Romana, qui Ciceronem in arte dicendi adaequarent.