Tiberis sodalibus s.d.p.
Quis est, qui Ephemeridem ignoret, acta diurna lingua Latina in rete pervulgata? quae cum a permultis legeretur, tamen in statum tristissimum cecidit, quod nemo , qui studeat Latinitati vivae colendae, aequo animo transire potest. Nam Ephemeris scriptoribus caret , qui nuntios pure ac Latine compositos possint afferre. Cottidie nuntios legere vitiosissimos ipsisque soloecismis abundantes res vere molestissima est.
Ipse quidem semel in septimana singulos scribo nuntios, qui sermoni Latino nescio an maxima ex parte congruant.
sed praeter me una sola (!) est , quae scribit ita, ut lectorum oculi non offendantur.
quamobrem vos, sodales spectatissimi, quorum dicendi vel scribendi facultatem compertam habeo, hortor, oro, obsecrorque, ne Ephemeridem in summo discrimine versantem silentio transeatis. hortor, oro, obsecrorque vos, ut pro se quisque nuntios quam plurimos scribat, ut Ephemeris nostra rursus vigeat ac floreat.
valete.
http://ephemeris.alcuinus.net/