Salvete, homines esōterici!
Hariolam Arcaniam Spiritum omnium rerum humanarum divinarumque scientiam habere *supernaturalem inter omnes constat.
Equidem ad hanc rem exprimendam excogitavi novam elocutionem: In eā hariolā maior omnium rerum humanarum divinarumque scientia quam natura humana ferre potest (cf. CIC. rep. 1,22) esse videtur.
Sitne haec elocutio bona atque vere Latina, chartas vestras *Taroteas inspicite!
Bene valete et cavete, ne die Veneris, qui tertius decimus sit, cum lunā plenā in silvis ambuletis, ululā in ramo arboris sedente et ululante in trivio vobis a laevā parte nigra felis occurrat! Quod si vobis acciderit, in trivio lanx lactis plena vobis ponenda erit, ut hoc omen avertatur. Quod omen qui neglexerit, renascetur et proximā vitā antistes in Vaticano erit, quem pontifex maximus Latine loqui vetabit, Italice iubebit.
Thomas vester, qui superstitioni admodum deditus est.