von Tiberis » Mi 13. Dez 2006, 16:23
Tiberis Conso suo, musicae classicae amantissimo, s.d.p.
quod attinet ad mulieres virorum partes agentes, mi amice, iam supra, quae de ea re sentio, disserui. equidem non multum interesse censeo, carmina illa a viro canantur an a muliere, dummodo sensu atque animo quodam canantur. respice, quaeso, Octavianum, iuvenem nobilem rosam argenteam ferentem, cuius partes a muliere agi nemo fere est, qui queratur. eum Sophiam adamasse rem plane naturalem percipimus ut amorem inter virum feminamque. ex quo evenit, ut non cantricem ipsam audire videamur, sed personam, cuius agit partes.
tamen ego quoque in "itinere hiberno" audiendo vocem quandam virilem aliis praefero: nemo fere ea carmina tanta canitie (!) ac tristitia interpretatur quanta Ioannes Hotter.
bene vale !
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis