Tiberis Christiano sal.
Nunc expectavi nonnulos dies ut aliquis respondeat, sed nemo dixit aliquid.
patientia quadam tibi opus est, mi amice, si in hoc locutorio responsum exspectas
, primum quod nescio qua causa pauci omnino inveniuntur, qui ad Latine scribendum parati sint, deinde, quod feriis aestivis multi eorum absunt, qui alias hoc forum frequentant.
quod ex te quaesivi, cuias esses quidque cognomen tuum significaret, hae fuerunt causae: primo enim dubitavi, Germanus esses an Italus, cum "rescrivete" pro "rescribite" scriberes
, ad quod nuntio quidem secundo tua sponte respondisti.
vim cognominis tui "Chestal" equidem nondum intellego, licet affirmes te ipsum illud nomen invenisse; quod non sine causa quadam factum esse suspicor; sed et in interrete perscrutando nil invenire potui, quod ad significationem intellegendam pertineat, quamquam et alii sunt, qui hoc cognomine in quibusdam foris interretialibus utantur. sed haec hactenus.
gratum est , mi amice, quod latinitas viva, id est usus linguae Latinae, tantopere tibi cordi est ! non paucos ita sentire scito, immo in annos crescit numerus eorum, qui, cum frequenter Latine loquuntur, famam istam veterem linguae "mortuae" cottidie refutant.
si tua interest , ut suspicor, maiorem usum in Latine loquendo habere, hunc libellum tibi commendo, cuius editio altera his diebus in medium fertur:
http://www.fsf-verlag.de/3937446028.htm
optime vale!
Tiberis