Amicis suis spectatissimis sal.
Nemo nostrum dubitat quin hoc forum summo sit in discrimine. Magna imprimis videtur esse quaestio utrum administratori sodalem foro excludere [cf. #2 (c)] liceat necne. Privata nudius tertius epistula Tiberis adductus rem semel atque iterum perpendi: Non quidem inveni 'lapidem' qui vocatur 'philosophorum', sed hoc praeceptum aliqua ex parte aptum puto esse ad fori integritatem defendendam:
#1 [Nuntios honestos esse oportet.]
Unumquemque nuntium in forum missum vacare oportet dictis imaginibusque,
(a) quibus socii iniuria contumeliave afficiuntur,
(b) quibus commune ius hominum violatur,
(c) quibus boni mores corrumpuntur.
#2 [De officio administratoris]
Administratoris est
(a) delere sine mora unumquemque nuntium ab illo praecepto alienum,
(b) admonere eum qui eius modi nuntium scripsit ne denuo contra praeceptum faciat,
(c) excludere foro eum qui contempta admonitione iterum ac saepius praeceptum despexit.
Oro vos, optimi amici, dicatis quid de hoc praecepto sentiatis.