Luca hat geschrieben:Als ich gestern im Forum ,,Latine loquendi" las, kam mir folgende Überlegung:
Man könnte die vielen Einzelbeiträge zu oben genannter Thematik unter EINER Rubrik sammeln, um zu besserer Übersichtlichkeit im Forum ,,Latine loquendi" zu gelangen.
Die Rubrik/das (gesammelte Thema) würde ich ruhig mit ,,Quomodo ... Latine dicitur" benennen.
Was sagt unsere Gemeinde zu diesem Vorschlag?
Bona prôpônis, Luca. Sed si hoc facerem, pauper fierem. Nam munere me abdicare oporteret, ut omnium rerum, quas conscripsissem, in têlâ pûblicandarum ôtium mihi esset. Ego enim pro dolor litterator universitarius non sum, sed sordes sub mercatorum soleis. Et mercator is es, qui scit, quo horrei loco mâteria ad res involvendas iaceat. Mercator scit linguam Latînam esse novissimam luis suum mûtâtiônem. Mercator inhonestus est. Promissis non stâbit, sed fidem prôdet. Mercator, cum tergum averteris, sîcam in dorsum tuum dêfîget ut Grima ille magi Saruman famulus in domini anulorum pelliculis. Mercatores aedificia vendentes consulto atque deditâ operâ totîus mundi oeconomiam labefactârunt et nunc tôtum genus hûmânum ad exitium et vastitatem vocaturi sunt.
Tamen, si quas elocutiones aptas in lexicis meis repperero, hôc locô pûblicâbô, ut contenti sîtis.
Thomas vester, grammaticus atrocissimus