ignoscas, Tiberis! putabam me tibi gratias iam egisse - sed errasse videor. certe valde placet interpretatio tua!!
versio mea facta est ante quam vos interrogavi - sed promiseram me eam quoque propositurum esse.
Fortasse addere licet "quaedam"?
ut Martinus iam dixit, dubium videtur, quae sint illa fundamenta. vix sunt ea prima "fundamenta", quae discunt discipuli. neque fundamenta verarum viarum aedificiorumve esse censeo. itaque etiam versio Latina (fortasse etiam paulo magis quam Germanica) dubitationem movet, quaenam sint quove pertineant ista fundamenta. quod quidem etiam ad meam interpretationem pertinet.
vehementer assentior! nam in sententiis Latine reddendis praecipue videndum est, ne substantiva praeter modum praevaleant.
hoc ad mea "instituta" et "vias" spectat?
Tibi quoque magnas ago gratias, Martine, pro optimo proposito!
In sententia subsequenti agitur de scholis condendis (conditis?). ad quae dubiam illam "substructionem" sive "infra-structuram" spectare suspicor
____________
Stroh schrieb mal: "Auf Latein kann man nicht
schwafeln". Da ist was dran. Bzw. kann ich mir vorstellen, dass die Übersetzung in eine ganz anders geartete Sprache schwierig ist, wenn der Aussagegehalt schwammig ist.