von SursumDeorsum » Sa 31. Aug 2013, 11:07
Rhet. ad Herenn. 4, 43:
Denominatio [=metonymia] est quae ab rebus propinquis et finitimis trahit orationem qua possit intellegi res quae non suo vocabulo sit appellata. Id aut a superiore re conficitur, ut si quis de Tarpeio loquens eum Capitolinum nominet; [...] aut invento, ut si quis pro Libero vinum, pro Cerere frugem appellet; [...] aut instrumento dominum, ut si quis Macedones appellarit hoc modo: "Non tam cito sarisae Graeciae potitae sunt" [...]
Circumitio [=periphrasis] est oratio rem simplicem adsumpta circumscribens elocutione, hoc pacto: "Scipionis providentia Kartaginis opes fregit." Nam hic, nisi ornandi ratio quaedam esset habita, Scipio potuit et Kartago simpliciter appellari".
Ego quidem censeo vocem denominationis seu metonymiae magis aptam esse ad rem nominandam.
Pangere non potuit nisi potus scurra Cratinus;
sunt mihi fata eadem: Pierides madeant!
Mox Melitam multo mala murmure maltha migrabit.
Iuppiter est, quodcumque vides, quodcumque moveris.
Sortilegis egeant dubii semperque futuris
Casibus ancipites: me non oracula certum,
Sed mors certa facit. Pavido fortique cadendum est:
Hoc satis est dixisse Iovem.