Consus Mercurio sal.
Apud Anderson (Lipsiae 1998) legitur:
fretum.
In apparatu critico
77 [Lactantii] argumentum 6, fab. 1, indicat lectionem Ovidii fretum fuisse: ‚Neptunum ... qui lacu salso in arce edito suam possessionem vindicabat’.
77 fretum β U4 (in ras.) ferum (in ras. E2M2N3) A
β frg. Londinense, saec. X.
U Vaticanus Urbinus 341, saec. XI/XII.
U4 correcturae saec. XIV et XV.
A consensus librorum manu scriptorum praeter eos qui nominantur.
E2 Vaticanus Palatinus lat. 1669, saec. XII, correcturae
M2 Marcianus Florentinus 225, saec. XI, corr.
N3 Neapolitanus IV 3, saec. XI/XII, corr. saec. XIII.
Forsitan operae pretium sit legere, quid scriptum sit in editione vetere (P. Ovidii Nasonis opera omnia, in tres tomos divisa, cum integris Nicolai Heinsii, ..., lectissimisque variorum notis..., Lugduni Batavorum 1670, vol. 2, p. 272sq.):
77. Exsiluisse fretum.] Ferum plerique veteres, ut de equo intelligatur, quod et alii iam monuerunt. sic apud Virgil.
---------hastam
In latus inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit***.
neque aliter passim auctores. Idem [sc. Heinsius, c.].
Ferum.] Equum. R. Fretum.] Ita leg. eruditiores, moti auctoritate Varronis, enatam in Athenarum arce olivam, sed et emanantem mox aquarum scaturiginem scribentis, consultum itaque oraculum Cecrope tum regnante, responsum spectare haec ostenta ad contentionem Neptuni et Palladis de nomine et tutela urbis, vicisse Minervam in suffragiis uno feminarum calculo, etc. quod confirmant statuae duae, de quibus Pausanias in Atticis...: το φυτον της ελαιας Αθηνα και κυμα αναφαινων Ποσειδων*. Vide ... et Statium Thebaid. 12: Ubi ingens lis superum: dubiis donec nova surgeret arbor rupibus, et longa refugium mare frangeret umbra**. Qui ferum hic legunt, gemino tibicine sententiam statuminant ex Virgilio: altero in 2. Aeneid. ubi equum durateum appellat ferum: inque feri curvam compagibus alvum contorsit***. altero in 1. Georgic. Tuque o cui prima frementem fudit equum tellus magno percussa tridenti Neptune.**** ...
Haec hactenus.
Equidem omnibus diligenter perpensis Lactantium et Anderson secutus
fretum legendum esse censeo.
Vale.
----------------
* Paus. 1, 24, 3: κυμα unda, fluctus.
** Theb. 12, 632sqq.
***Aen. 2, 50sqq.
****Georg. 1, 12sqq.