In Foro Garriendi quaestio heri proposita est, quid apud Xenophontem in Memorabilium primo, cap. II, §§ 29-31 scriptum esset. Hoc loco ne longior sim, nihil aliud nisi hoc:
Critias quidam cum libidine adductus Euthydemum in stuprum illiceret, a Socrate philosopho pergraviter reprehensus est: non esse viri honesti ita se gerere. Socrates autem cum surdis se auribus cecinisse intellexisset, coram ipso Euthydemo multisque aliis hoc dixisse traditur: „Porcino te puto esse animo, Critia, quippe qui eodem te modo Euthydemo affricare concupiscas quo porculi lapidibus.“ < „...οτι υικον αυτωι δοκοιη πασχειν ο Κριτιας, επιθυμων Ευθυδημωι προσκνησθαι ωσπερ τα υδια τοις λιθοις“ (§ 30).