Heu, brevi credas spatio sodales
hoc foro cunctos abiisse nostro!
nuntios nusquam video recentes;
pagina muta est.
Nuntios Marcus tamen obstinata
mente perfert huc animo fideli,
luce prima cum memorat virorum
nobilitatem.
Non minorem Zythophilus poeta
gratiam nugis meruit facetis.
Carminum illius lepida nequimus
arte carere.
Ceterorum non meminisse nolo:
Mysticae , nostri quoque Christiani,
nec sum inoblitus medici sodalis
nec Sapienti.
Plurimi at desunt: utinam sodales
pristini rursus cupiant redire!
Sum memor Consi, memini Cometis
atque aliorum.*)
Saepius pluresque ego vellem adesse,
qui colant linguam Ciceronianam.
Huic foro nostraeque sodalitati
reddite vitam!
*) ignoscite, quod non omnes nominatim appellavi. sed pro certo habeatis omnes pariter mihi gratos esse.