Adiuvate me paululum, quaeso!

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon ille ego qui » Mo 24. Jan 2022, 19:47

Salvete, sodales,

hoc in filo quaedam vobis proponere velim, quae mihi ipsi quasdam difficultates exhibent interpretanti:

Incipiam ab hoc enuntiato (partim ficto):

"Dieses Grabrelief stammt aus Aying bei München". ("opus caelatum" potius ad metalla pertinere videtur, sed fortasse tamen dici poterit de opere lapideo?)

Quid censetis?
Pergratum feceritis, si in talibus me paulum adiuveritis!

Vaete!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon Tiberis » Mo 24. Jan 2022, 21:14

salve, Christiane!

apud Forcellinium legimus caelaturam proprie quidem ad metalla pertinere, tamen (sensu latiore) et opera lignea, marmorea eqs. complecti.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon ille ego qui » Mo 24. Jan 2022, 23:30

bene mones!
Tamen si rem ipsam spectamus, fortasse potius opus sculptum quam caelatum (ziseliert) est. Huiusmodi enim monumentum mihi ante oculos versatur:
https://www.google.de/search?q=grabreli ... jntvQQw4VM
Vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon ille ego qui » Mo 24. Jan 2022, 23:32

Quidam amicus proposuit:
ectypon sepulcrale.
Quid autem interest inter ectypon et prostypon?
;)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon Tiberis » Di 25. Jan 2022, 01:47

ille ego qui hat geschrieben:Quid autem interest inter ectypon et prostypon?

nisi parum intellego, quid Forcellinius scripserit, utrumque idem significare videtur, i.e. imaginem paulo eminentem, quae fit, cum ex typo quodam similes formae vel imagines efficiuntur.

ectypon sepulcrale mihi quoque probatur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon ille ego qui » Di 25. Jan 2022, 11:02

Ne Germanice quidem satis perspicio, quid intersit inter haut relief et bas relief.
gratias tibi ago, Tiberis!
esto igitur ectypon sepulcrale :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon ille ego qui » Di 1. Feb 2022, 07:28

iterum auxilium vestrum imploro, sodales carissimi!

Horazens kunstvolle Verse festigten den Rang des Lateinischen als internationale Kultursprache.


Eheu! :-( Quomodo hoc bene vertam, vix video.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon ille ego qui » Di 1. Feb 2022, 07:31

Horatii versus cultissimi dignitatem linguae Latinae corroboraverunt ut litterarii omnium gentium sermonis.


Quid sentitis...?
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon Tiberis » Mo 7. Feb 2022, 13:09

Nunc demum video, quid scripseris. :-o
ille ego qui hat geschrieben:Horazens kunstvolle Verse festigten den Rang des Lateinischen als internationale Kultursprache

Versibus Horati cultissimis confirmatum est, quantum lingua Latina apud humanissimum quemque valeret in orbe.

ille ego qui hat geschrieben:Horatii versus cultissimi dignitatem linguae Latinae corroboraverunt ut litterarii omnium gentium sermonis.


bene quidem, quamquam nimis verba Germanica te secutum esse arbitror..
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon Sokrates » Mo 7. Feb 2022, 17:15

Hanc enuntiationem copiosiorem vobis proponam:

Horatius ille tanti ingeni poeta bonus paucis quidem versibus sed eleganti manu atque ratione scriptis una cum aliis praeclaris scriptoribus Romanis ipse effecit, ut eorum sermo patrius alterum quasi principatum obtineret, cum universarum in orbe terrarum gentium homines qui a fera agrestique vita ad humanum cultum civilemque deducti optimis disciplinis atque artibus studerent, Graeca non solum elegantissime uti solerent lingua, sed etiam in litteris elaborare gauderent Latinis.


ad Illum: Horatii: -ii spätrepublikanisch!, cf. Meiser, Historische Laut- und Formenlehre der lateinischen Sprache § 94, 3b.
ad Tiberim: sententia tua probanda mihi videtur, praesertim cum legas quod scribunt Burkard/Schauer § 19,2.
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon Tiberis » Di 8. Feb 2022, 00:54

Nostra qui caruit sodalitate
per tot tempora, Socrates revertit.
in nostrum reducem forum salutat
te, doctissime, circulus Latinus
noster. ut maneas, precamur omnes.
:)
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon Sokrates » Di 8. Feb 2022, 02:43

Luges me, Tiberis, doctior ipse vir,
discessisse diu turpiter a foro:
vobiscum maneat nunc,
quem pressere negotia.
:)
Sokrates
Proconsul
 
Beiträge: 421
Registriert: Do 15. Jul 2010, 07:40

Re: Adiuvate me paululum, quaeso!

Beitragvon ille ego qui » Do 10. Feb 2022, 13:25

perpulchre vertistis.
gratias utrique vestrum debeo!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 8 Gäste