de vocativo nominis "Tiberis"?

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon ille ego qui » Mi 10. Nov 2021, 19:03

Salvete sodales litteratissimi,

quid sentitis? quid tu ante omnes, optime sodalis, qui hoc ipsum nomen sanctissimum ac dignissimum tibi indidisti? :-)
nimirum nomen Graecum et poeticum, quod est Thybris, Thybridis, vocativum habet Thybri.
Nonne tamen nominis Latini, quod est Tiberis, vocativus debet esse Tiberis? An fallor?
Quid censetis?

Valete!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon ille ego qui » Mi 10. Nov 2021, 19:07

En!
Consus, 11.02.2008 hat geschrieben:Salve, mi optime Tiberis! Salvete, amici pariter omnes! Nemo nostrum est, quin verba illa a Tiberi nostro ingeniosissime et elegantissime ...

Consus locutus (Conso locuto?) causa finita :thumbup:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon medicus » Mi 10. Nov 2021, 19:46

Iam saepe vocativum Tiberis ergo false scripsi nemine me corrigente. :-o Veniam ignoscendi peto.
medicus
Augustus
 
Beiträge: 6623
Registriert: Do 9. Dez 2010, 11:39

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon ille ego qui » Mi 10. Nov 2021, 19:54

Iam saepe vocativum Tiberis ergo false scripsi nemine me corrigente.


Sine cura sis, amice!

Sed si prorsus corrigi vis ...:

-> Iam saepe vocativum Tiberis perperam scripsi nullo corrigente.

nemo
nullius
nemini
neminem
nullo
:-D

Bene vale!
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon Tiberis » Do 11. Nov 2021, 00:56

quaeris, quo Tiberis modo vocetur:
en, dicam: "Tiberis". quod et probavit
Consus, grammaticae peritus auctor.
:D
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon ille ego qui » Fr 12. Nov 2021, 00:25

:thumbup:
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon Medicus domesticus » So 14. Nov 2021, 10:02

mi Tiberi = mein Tiberius! :wink:

Tiberis, -is ---> Voc. Tiberis
sive turris ---> Voc. turris

Febris, puppis und securis
turris, tussis, sitis, vis
Tiberis, Neapolis,
Albis und Visurgis
.
:book:
Zuletzt geändert von Medicus domesticus am So 14. Nov 2021, 10:11, insgesamt 1-mal geändert.
Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon marcus03 » So 14. Nov 2021, 10:09

ille ego qui hat geschrieben:Sed si prorsus corrigi vis ...:

-> Iam saepe vocativum Tiberis perperam scripsi nullo corrigente.


Deinde interest magni eius, qui discere vult, utrum omnium omnia an omnia
a nemine [aliud alium] putet consequi posse. (Cicero)

Alii loci:
https://latin.packhum.org/concordance?q=nemine%23
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon Medicus domesticus » So 14. Nov 2021, 10:23

Medicus domesticus
Dominus
 
Beiträge: 7238
Registriert: Di 9. Dez 2008, 11:07

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon ille ego qui » So 14. Nov 2021, 14:13

Semper usum classicum - nescio an supra modum - specto :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon Zythophilus » So 14. Nov 2021, 15:54

Puto aliquem forma uocatiui "Tiberi" (a Tiberio tracta) commotum etiam de Tiberis uocatiuo dubitasse.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16843
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: de vocativo nominis "Tiberis"?

Beitragvon ille ego qui » Mo 15. Nov 2021, 14:41

etiam consuetudo Graeca in culpa esse potest:

P. VERGILI MARONIS ECLOGA SECVNDA

Formosum pastor Corydon ardebat Alexin,
delicias domini, nec quid speraret habebat.
tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
adsidue veniebat. ibi haec incondita solus
montibus et silvis studio iactabat inani; 5

'O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?


(nominativus casus: Alexis)

Confer etiam, quod dixi, "Thybris > voc. Thybri"!

:-D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 7 Gäste