aliter atque plurimi Latine loquentium conventus, qui his diebus per rete agitantur, Septimana Latina Europaea (societatis, cui nomen est "Europäische Lateinwochen e.V.") praeterita hebdomada - etsi aliquanto paucioribus, quam solet, sodalibus - in terra Chattorum (sive Hassia) celebrata est. Cui interfuisse nihil prorsus me paenitet.
Hoc autem illic distichon sat iocosum addidici:
I mus! Gaude mus! Ride mus! Nilque time mus!
Sed caveas caveas, ne per eas pereas!
Bene valeatis - et, si quidem mures estis, caveatis caveas!