von Tiberis » Di 2. Feb 2021, 23:36
ecce:
De homine insano.
Nonne de homine illo insano audivistis, qui luce clara lumine accenso in forum cucurrit usque clamitans: "Deum quaero! Deum quaero!" - Cum eo tempore permulti eorum illic circumstarent, qui non crederent Deum esse, magnum ille inter eos risum movit. E quibus unus "Num perditus est?", inquit, et alii "Num ut puer itinere deerravit?" " An latet?" "Num nos timet?" "Num navem ascendit. ut emigraret?" Sic clamitantium ridentiumque voces confundebantur.
Tum homo insanus in mediam turbam subsiluit vultuque illos transfigens "quo Deus abiit?“, inquit, „En, vobis dicam: Nos eum interfecimus: et vos - et ego. Nos omnes eius interfectores sumus. Sed quomodo id fecimus? Quomodo mare exhausimus? Quis nobis dedit spongiam, qua horizontem detergeremus? Quid fecimus, cum catenas solvimus, quibus haec terra cum sole coniuncta erat? Quo illa nunc movetur? Quo nos movemur? Proculne a solibus, quotquot sunt?
Nonne usque ruimus, idque retro, oblique, porro, quoquoversus ? Num supersunt superiora et inferiora? Nonne veluti per chaos erramus infinitum? Nonne spatio inani afflamur? Nonne aer refrixit? Nonne usque tenebrae ingravescunt? Nonne ante ipsum meridiem lumine accenso opus est?
Nonne iam strepitum audimus eorum, qui Deum sepeliunt? Nonne iam tabem divinam odoramur? En, di quoque tabescunt! Deus mortuus est mortuusque manebit! Nos ipsi eum necavimus. Quid nobis parricidalissimis erit solacio ? Cum id, quo nihil umquam sanctius potentiusque fuerat in orbe, inter sicarios sanguinem effuderit, quis est, qui nos cruentos purget ? Quae est unda, quae crimen abluat ? Quae piacula, quae sollemnia nobis erunt invenienda ? Nonne nimium facinus commisimus ? Quo ut digni videamur, nonne opus erit, ut ipsi dii fiamus ? nullum umquam maius facinus est factum. Propter hanc rem gestam, quisquis posterus nos sequetur, ad res gestas pertinebit, quae magnitudine eas, quae adhuc gestae sunt, longe superabunt.
Haec locutus homo insanus conticuit auditoresque aspexit eodem modo tacentes seque animis confusis aspicientes.
Denique lanternam ita deiecit, ut dirumperetur et lumen exstingueretur. Deinde « Immaturus venio », inquit, « nondum tempus idoneum est. Nam res haec ingentissima veluti in itinere est et nondum ad aures humanas pervenit. Fulmini tonitruique mora opus est, siderum lumini mora opus est, item rebus gestis, ut videri et audiri possint. Hoc autem facinus hominibus remotius videtur quam sidera remotissima. Tamen ipsi id fecerunt. »
Fama est hominem insanum eodem die in nonnullas aedes sacras invasisse et „requiem aeternam deo“ cecinisse. Qui cum abduceretur , interrogatus, quid istud sibi vellet, nil respondisse dicitur nisi hoc:
« quidnam sunt hae aedes nisi conditoria ac sepulcra Dei ? »
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis