Nonne papam esse inter alia est tangi pati? Nonne olim multi erant, qui Iesum tangere cuperent
sperantes se sanatum iri? Qui tangendo homines sanasse fertur - in sacra quidem scriptura tantum.
Qua de causa "theios aner" nominatus est.
https://de.wikipedia.org/wiki/Theios_anerAn papa Franciscus tangi non vult timens, ne tangendi cupidos spe deiciat salutis, quam efficere non potest.
Puto multos, quibus miracula opus sint, ut credere possint, non vere intellexisse, quid Christianum
esse sibi velit nec quae sint res maioris momenti in doctrina Christiana.