et alio locomystica scripsit / hat geschrieben:... tecum Latine scribere mihi semper gaudio est.
...Responsum meum: ROMA LOCUTA CAUSA FINITA! AMEN!
Quamquam inter nos, optima Mystica, de religionibus ex parte est dissensio, tamen nihil reor obstare quominus hoc loco Latine inter nos colloquamur.
--------------------------
Num tiaram, quam anno MCMLXIV a Paulo VI depositam esse legi, etiamnunc idoneum putas esse signum ad auctoritatem demonstrandam pontificalem? Te iocatam esse suspicor.