De arte Latine scribendi

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De arte Latine scribendi

Beitragvon mystica » Do 17. Okt 2019, 15:17

.
Zuletzt geändert von mystica am Mi 13. Jul 2022, 11:14, insgesamt 2-mal geändert.
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1970
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: De arte Latine scribendi

Beitragvon Tiberis » Do 17. Okt 2019, 18:20

Martinus Baasten, licet nescioqua de causa in dicendo anhelans huc illuc trepidet et actu titubanti officia oratoris prorsus neglegat, omnino de Latinitate viva bene mereri videtur, quamvis sermo eius mendis minime careat. Cuius tamen verba sunt utilissima et digna, quae a quam plurimis audiantur, quorum interest Latine loqui vel scribere,
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: De arte Latine scribendi

Beitragvon Tiberis » Do 17. Okt 2019, 23:51

Longipes hat geschrieben:modus docendi, quo in ludis universitatibusque utimur, mutandus est. Nam convertendo tantum lingua non ediscitur.

plane tibi assentior!
sed huic rei impetrandae undique repugnatur:
a) ab iis, qui in re publica versantur. Quorum legibus nonne auctoritas disciplinae nostrae usque minuitur?
b) a magistratibus scholaribus, quorum edictis in via eligenda nimis coerceamur.
c) ab ipsis magistris, quorum paucissimi tanta sint facultate dicendi, ut, quidquid velint, Latine exprimere possint.
ex quo sequitur, ut tristissimus Latinitatis status non solum continuetur, sed etiam in annos ingravescat.
Nemo fere eorum invenitur, quorum auctoritas in re publica aliquid valet, qui studio linguarum faveat antiquarum. accedit, ut etiam iis, qui iuribus vel medicinae student, quadam linguae Latinae notitia non iam opus sit. Quis ergo nos adiuvabit in institutione Latina amplificanda?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 23 Gäste