"Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon Tiberis » Do 15. Aug 2019, 13:24

mystica hat geschrieben:Cogita verba Christi quae ad fidem nos moneant: paenitemini et credite evangelio (Cf. Marcus 1,15)

haec an Christus ipse dixerit, dubito. nam qui fieri potuit, ut homines Christo vivo evangelio crederent, quod post mortem eius scriptum esse constat?
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11862
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: "Haec declinatio progressa est cum protestantismo..."

Beitragvon marcus03 » Do 15. Aug 2019, 13:52

Tiberis hat geschrieben:nam qui fieri potuit, ut homines Christo vivo evangelio crederent, quod post mortem eius scriptum esse constat?

Vox evangeli duas habet significationes:
a) evangelium, quod Christo mortuo litteris mandatum est
b) evangelium = id, quod Jesus praedicavit i.e. doctrina, quam Christus ante mortem homines docuit
Christi doctrinam per multos annos verbis, non litteris traditam esse constat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11399
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Vorherige

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 17 Gäste