Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Iusto verbosiorem hercle accepimus epistulam (Caveanus ne „Athenas noctuas“ mittamus!). Maiorem partem sodalium qui in hoc foro versantur puto illud iam dudum satis notum habere quod de artis poeticae vi atque effectu apud Platonem et Ciceronem scriptum est. Equidem censeo praeter scriptores veteres (inter quos etiam Horatium!) legendos esse etiam philosophos recentiores, idque ita ut eorum iudicia omni ex parte ponderemus.mystica scripsit / hat geschrieben:...hoc dictum ..., secundum quod poetae mentiri dicantur...
Poetae non mentiuntur, sed verum dicunt alio modo aliisque instrumentis.
Poeta specie ludit*, quam ad libidinem ita fingit, ut non deludat*; declarat enim negotium suum nihil aliud esse nisi ludum ad rationis usum bene accommodatum.**
mystica hat geschrieben:Quae est significatio dicti "Athenas noctuas"?
Doctor qui vocatur Angelicus, ad quem auctore Leone p.p. quasi regnum cogitandi argumentandique delatum est, tanta apud te auctoritate videtur valere, ut doctrinae totam te catholicae addictam esse existimem. Praesto quidem tibi reverentiam, sed scito nullius dominationi parentem mente me frui libera.mystica scripsit / hat geschrieben:"Veritas est adaequatio rei et intellectus!", ut Aristoteles et Thomas Aquinas docuerunt.
Consus Tiberi amico suo doctissimo s. d. p.Tiberis scripsit / hat geschrieben:...quas ob causas haec disputatio de "poetis mentientibus" inanis mihi videtur. ... accedit, ut nobis sit quaerendum, num mens humana ad verum cognoscendum omnino sit apta. priusquam igitur de poetis mendacibus vel mentientibus inutilissimos producimus sermones, de veritate ipsa, quid sit, disputare debemus.
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 44 Gäste