inquirens modo, quomodo nomen Iesu Latine pronuntiaretur (per i vocalem potius - id quod ex more Graeco suspicatus sum - an consonantem) Iuvencum illum adhibui. nullos autem locos adhuc inveni, quibus non aut i vocalis manifesta esset (a) aut saltem vocalis in modum pronuntiare POSSET (b), cf.
(a) Quod Mariae vox missa Deo praecepit, Iesus. (I, 184)
(b) Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus (I, 63)
=> nomine Jesus / nomin(e) Iesus
Dubitare tamen coepi his de versibus Iohannisque de nomine:
Post fratres Iacôbum | Iôhannemque marinis (I, 430)
Quem versum legere non possum nisi hiatu admisso inter duo nomina. An i litteram in nomine Ioannis hoc loco produci mavultis?
Hic quoque versus me turbat:
Nomine Iohannem hunc tu vocitare memento (I, 26)
Nómin(e) Ióhannêm (!)| hunc tu vocitare (vv-v) memento
(vel: Nomine Jo...)
Fortasse h efficit positionem hoc loco!
An:
Nomine | Íohánn(em) hunc tú vocitare memento
(per i longam)
Si mihi aperueritis vestra de hisce versibus (sc. 430 et 26) iudicia, gratum fuerit!
Valete!