certe meministis eius vulpeculae voracis, quam Horatius in ep. I,7 inducit:
Forte per angustam tenuis uolpecula rimam
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus 30
ire foras pleno tendebat corpore frustra;
...
(Hor. ep. I,7,29ss.)
videntur viri docti inter se acriter disputavisse - ac fortasse nunc quoque disputare -, qui fieri possit, ut vulpes alioquin carnivora farina hic vescatur; volueritne omnino vulpem Horatius. cf.:
https://books.google.de/books?id=SEpbAA ... dq=horaz+mäcenas+fuchs&source=bl&ots=ecbsxUiXXp&sig=3_yhAFmb01tYaM7WyONgq_Q9JvM&hl=de&sa=X&ved=0ahUKEwiD5ILCsPbZAhVMzKQKHSQSAy4Q6AEITjAE#v=onepage&q=horaz%20m%C3%A4cenas%20fuchs&f=false
contra professor quondam meus Erlangensis, interea rude iam donatus, istam omnem controversiam irridens dixit nihil minus obsurum esse posse; scilicet vulpem illam minime farina, sed muribus farina allectis vesci ...
quid vobis videtur, sodales?
valete!