de numerorum ratione inclusiva, q.d.

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

de numerorum ratione inclusiva, q.d.

Beitragvon ille ego qui » Do 15. Mär 2018, 21:10

Salvete, sodales,
in privato epistularum commercio parva controversia mihi cum ** optimo fori sodali exorta est, utrum in huius modi enuntatio ratio "inclusiva" valeat necne:

"inde quattuor anni lapsi sunt"
=
"seither sind ... :? ... Jahre verflossen"

equidem vix dubito, quin hoc quidem loco inter rationem nostram et Romanorum nihil intersit. optime autem suasit ille (qui utrum nominari hic velit an nolit incertus sum), ut rem vobis proponeremus, quam pro sapientia doctrinaque vestra diiudicetis. suspensis igitur animis responsum vestrum exspectamus.
valete! :-)


______
** licetne sic dicere pro "inter me et ..."
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Beitragvon consus » Fr 16. Mär 2018, 22:35

CHRISTIANO amico studiosissimo sal.
Mihi quidem probatur quod apud KSt (1, 284) scriptum video:
Ebenso steht der Akkusativ auf die Frage: w i e l a n g e ? = s e i t welcher Zeit? C. Flacc. 70 annos iam triginta in foro versaris … Statt der Cardinalia treten auch häufig die O r d i n a l i a unter Mitrechnung des l a u f e n d e n Jahres ein. C. Na. 7 annum iam tertium et vicesimum regnat (schon 22 Jahre)… Der Zusatz von iam ist dabei die Regel…

Forsitan res hoc modo explicari possit:
Si numero cardinali usus scribis „ex eo tempore anni iam quattuor sunt“, ante oculos tibi obversantur quattuor anni iam exacti, id est anni integri.
Sin autem de eo cogitas anno quo illud scribis, qui annus nondum exactus est, te eius anni includendi causa uti oportet numero ordinario: „ex eo tempore annus iam quintus est“; annis enim quattuor iam exactis scribis anno quinto nondum exacto.
Nego ergo, quantum ego quidem possum iudicare, illa verba „inde quattuor anni lapsi sunt“ adhibita inclusionis notione recte explicari posse.
Vale.
Benutzeravatar
consus
Pater patriae
 
Beiträge: 14234
Registriert: Do 27. Jul 2006, 18:56
Wohnort: municipium cisrhenanum prope Geldubam situm

Re: de numerorum ratione inclusiva, q.d.

Beitragvon ille ego qui » Sa 17. Mär 2018, 04:48

sic suspicabar! rem optime, ut soles, explicasti :-)
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6888
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 15 Gäste