Salvete, sodales,
in privato epistularum commercio parva controversia mihi cum ** optimo fori sodali exorta est, utrum in huius modi enuntatio ratio "inclusiva" valeat necne:
"inde quattuor anni lapsi sunt"
=
"seither sind ... ... Jahre verflossen"
equidem vix dubito, quin hoc quidem loco inter rationem nostram et Romanorum nihil intersit. optime autem suasit ille (qui utrum nominari hic velit an nolit incertus sum), ut rem vobis proponeremus, quam pro sapientia doctrinaque vestra diiudicetis. suspensis igitur animis responsum vestrum exspectamus.
valete!
______
** licetne sic dicere pro "inter me et ..."