Salvī sint omnēs, quī post mortem pastā vermiculātā volucrī in caelum ascendant!
Quis Iēsus rē vērā fuisset, diū atque saepe mēcum volvēbam. Nunc autem, postquam magnā cottīdiē cōpiā pastae vermiculātae comēsā animam meam post mortem salvātum īrī cognōvī, quis fuerit Iēsus, sciō: Fīlius mōnstrī pastae vermiculātae volucris.
Attendite, quaesō, dīligenter ea, quae in āversā imāginis parte vidētis: vulcānum cervīsiae et mulierem, quae vestīmenta pellāciter dēpōnit, corpus ad pālum applicantem; quō aspectū virōrum libīdō excitārī dīcitur.
http://www.venganza.org/wp-content/uploads/2011/07/Jesus-FSM-Color_sm.jpg
Bene valēte, rīdēte neque mē sēriō locūtum esse exīstimāveritis!
Thōmās vester, quī hoc commentāriolum scrībēns et pastam vermiculātam comēst et crībellum collȳrārum capite gerit.