Initiō mōnstrum pastae vermiculātae volucre montem, arborēs pūmiliōnemque creāvit et, nē pūmiliō sōlus esset, mulierculam pīrātam (Britannicē: "a pirate wench"), ex quibus hominibus tōtum genus hūmānum exstitit.
Quod quī ita factum esse crēdiderit, is post mortem scatūrīginēs, quae ē vulcānī cervīsiae vertice ērumpunt, (cf. CIC. Verr. II 4,106) bibet et in officīnā mulierum vestīmenta pellāciter dēpōnentium ūnā erit cum mulieribus vestīmenta pellāciter dēpōnentibus. R´Amēn!
http://www.venganza.org/fsmdrawing.jpg
http://vignette1.wikia.nocookie.net/flyingspaghettimonster/images/8/86/Wowonearth.png
Utrum hōc sēriō an iocō dīxerim, nēmō scit nisī mōnstrum pastae vermiculātae volucre.
Bene valēte et rīdēte!
Thōmās vester, quī, cum pastam vermiculātam comēst, crībellum collȳrārum capite gerit