von ThomasVulpius » Di 18. Aug 2015, 10:38
Sī hoc vōbīs magis placēbit, prīmum Sōcratis apologiam usque ad fīnem in Germānicum convertam, tum ad ūndēsexāgēsimam Dēmosthenis ōrātiōnem, quae contrā Neaeram est, animum meum advertam.
Nam scelera *islāmistārum barbātōrum contrā hūmānitātem et iūs gentium commissa animōs vestrōs excitāre nōn videntur. Neque nefāria atque atrōcia *islāmī scelera in odium vestrum acerbum incidunt, sed egō, quia dē hīs rēbus ad vōs referō, ā vōbīs reprehendor atque vituperor, quasi vērō egō ipse nec rēs pūblica *islāmica, quae dīcitur, haec crīmina commīserim. Neque enim īnsāniā *islāmicā cultuī atque hūmānitātī Chrīstiānōrum Iūdaeōrumque īnsidiās parārī, ut cīvitās nostra *islāmifīat, vidēre vultis.
*Islāmista barbātus Germānum religiōnis Iūdaeae, quī sacerdōs est (quod "Rabbi" Hebraicē vocātur), *Berolīnī perculit. Sed diurnāriī mendācēs, quī *Russōrum imperātōribus dictō audientēs sunt, eum ā fuscō perculsum esse nūntiāvērunt. Eī autem, quoniam fuscus, quī hoc crīmen commīserat, reperīrī nōn poterat, quōslibet cīvēs, quī campum Alexandrī perlūstrābant, interrogārunt et eōs esse fuscōs posteā nūntiārunt. (Quī per forum Alexandrī forte trānsit, eum fuscum esse vērīsimile est!) Hōc modō spēs *islāmistārum barbātōrum alitur, ut Germāniae quoque religiō *islāmica, quae neque cum iūribus hominum neque iūre gentium congruat, īnferrī possit.
Iam tempore eius reī pūblicae, quae *Veimarī condita erat, eī, quī in rē pūblicā versābantur, factiōnem fuscam, quae ferenda nōn erat, tulērunt. Quae calamitās ex hāc mente tōtī terrārum orbī illāta sit, nēmō est quī nesciat. Nunc eadem crūdēlitās atque inhūmānitās nōn iussū hominis - illum atrōcissimum atque maximē nefārium Germānōrum dictātōrem, cuius immānitās tōtō terrārum orbe singulāris erat, dīcō - sed deī cuiusdam, quem, quis sit, cum dēlīneārī nefās sit, nescīmus, in omnibus exercētur, quī istā cupiditāte rūpem illam *planētoīdem in Arabiam dēlāpsam adōrandī effrēnātā ac furiōsā nōn rapiantur.
Cūr in scholīs īnstitūtiō *islāmica nunc fit? Quīn *Hinduistica, ut *Tamīlēs, quī in Germāniā versentur, linguam *Sānscriticam discant, quō religiōsius Indōrum deōs deāsque cōlant? Neque umquam ūllus *Hinduista fuit, quī eōs, quī deum Śivam esse nōn crēdēbant, *pyrobolīs displōdere cōnātus est. Haec omnia *Hinduismus ad fātum praedēstinātum - id quod "karman" *Sānscriticē nōminātur - referrī neque ab hominibus mūtārī posse docet.