von ille ego qui » Sa 18. Jul 2015, 18:50
puerulus cane suo dilectissimo cancere correpto et veneno interfecto vel - ut aiunt - consopito, cum medicus veterinarius cum parentibus colloqueretur de bestiarum prae hominibus vitae brevitate, causam huius se cognovisse professus verbis philosopho antiquo dignis
homines nascuntur
inquit
ut bene vivere ita discant, ut omnes habeant caros seque benignos ( = humanos?, ille ego qui
) erga alios praebeant, mentior? quid? canes id cum iam sciant quomodo fiat, nihil est, cur diutius apud nos morentur.
<3
lacrimas fundite, sodales, ac, sultis, verba mea lima persequamini
p.s.: cave putes me
mulierem mirabilem (?) esse
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...