Salvēte, coryphaeī!
*Iapōnī hominēs mīrī et quasi cerrītī mihī esse videntur. Quōs mē maximē admīrārī apertē dīcam, nē quis mē eōs reprehendere atque vituperāre velle putet.
Est quoddam *cīnēmatogramma fistulāre, quō mūsicum mūsicae *metallisonae et ātrae, quī veste puellae *Iapōnae indūtus est, ūnā cum vēris pūpīs *Iapōnīs in viīs saltāre et mūsicam suam cantāre et vidēmus et audīmus. Nihil mīrius hōc!
https://www.youtube.com/watch?v=M8-vje-bq9c