*Islamistae barbati, qui nos omnīs interficere volunt, animo disturbati sunt.
Sed, ut est in proverbio Britannico, ignem igni exstingui oportet - Britannice: "Fight Fire with Fire!"
In Tunesiam igitur sese contulerunt nostri, qui multo insaniores *islamistis barbatis sunt: pupae *Iapōnae, quae mente captae, *psȳchoticae, importunae, iracundae, vesanae, nefariae, sceleratae, mobiles, taetrae, acerbae, sanguinariae, crudeles, saevae, quam plurimorum hominum plumbeis telis interficiendorum cupidissimae sunt.
Quod nobis bellum esse videtur, id eae pupae ferias iucundas ducunt.
Rebecca, cum eam *tēlephōnice nuper adīssem et in Tunesiā *islamistos barbatos imbre plumbeorum telorum perforandos esse certiorem fecissem: "Sounds" inquit "like fun." Latine: "Hoc quidem gaudium esse existimo."
Spectate igitur ferias puparum *Iapōnarum in Tunesiā iucundas et gaudii plenas!
https://www.youtube.com/watch?v=NrM8tW374TQ