Ecce! *Islamistae barbātī puellam Chrīstiānam capere et in servitūtem abdūcere volunt.
Quae ad ecclēsiam Chrīstiānam auxilium petītum cōnfugit.
Forte accidit, ut in eā Eda et Rebecca Lee, pūpae *Iapōnae mente captae et plumbeōrum tēlōrum iaciendōrum cupidissimae, versentur.
Quōmodo autem hērōidēs nostrae eam puellam servent, ipsī spectāte!
Nihil *islamistīs barbātis māiōrī īgnōminiae est quam ā pūpīs īnsānīs et *psȳchoticīs imbre plumbeōrum tēlōrum in fugam darī!
Ēn! Thōmās Vulpius - superbiā elātus - ōstendit: proelium plumbeum ad sacrārium Chrīstiānum factum.
https://www.youtube.com/watch?v=TOKYD7ua0sY
Admonentur parentēs: Vīs et multōrum *islamistārum barbātōrum necēs cruentae īnsunt!