Prasini, qui totum genus humanum et ad exitium vocare et ad internecionem redigere student, eos, qui in cauponis versantur, fumare vetuērunt.
Sed quam longe a plumbeā nece abesse videtur, qui a fumando abstinet (cf. RHH § 143,2)? Ecce! Rebecca Lee, pūpa *Iapōna crudelis atque sanguināria, et Mr. Chang, princeps latronum *Sinensium, e manibus eorum, qui non fumant, plumbeis telis mittendis se eripiunt.
Cavete igitur, *ἀκαπνισταί (cf. Zinsmeister § 39), ne in hērōidas nostras, quae strenue fument, incidatis!
https://www.youtube.com/watch?v=brdqfLov8Gk#t=88