Christianus sodalibus suis s.p.d.
quam iucundum est in Schola Nova Ayencurti (Gallice "Incourt") haud procul Neolovianio (Gallice "Louvain-la-Neuve") sita versari et docere! cum in prima schola a me habita naufragium ingens passus sim (discipuli enim me Latine loquentem aut non intellegebant aut intellegere nolebant neque ego eos intellegebam nescioquid nugarum lingua barbara perpetuo blatterantes et clamantes, adeo ut non multum abesse videretur, quin aeroplana chartacea aliquando per aerem volarent) et spem paene iam deposuerim, interim tandem aliquando melius meliusque auscultant et, quaecumque Latine profero, optime intellegunt - si non primo, at certe secundo tertiove auditu. quin ipsi Latine mihi respondere semper fere conantur - idque miro cum studio et ardore. singula sermonis vitia semel bisve correxisse plerumque sufficit, ut iam non admittantur.
alii autem etiam in otio sua sponte mecum garrire cupiunt - Latine videlicet -, alii leniter sunt cogendi, quod tamen libenter pati videntur. feliciter autem accidit, quod tot annos lingua Gallica imbutus tamen vix quicquam eius memoria retineo (quod quidem non sine pudore confiteor), ut ipse semper Latino sermone uti cogar. Cum tertio autem grege modo eum Quintiliani locum tractare coepi, quo quis optimus et perfectus sit magister disputat (qui locus mihi ipsi in examine rei publicae interpretandus erat). sed antea nimirum adulescentulos hortatus sum, ut quem ipsi iudicarent optimum magistrum aperirent inter seque disputarent. mira audivi.
haec schola omnibus locis egregia existimanda est, et innumerabilia hic de via et ratione Latine docendi addisco. mirum autem in modum a magistris spectatur in respondendo et in declinando coniugandoque velocitas, quae velocitas discipulis ipsis gratissima videtur esse. multae insuper a magistris adhibentur interrogationes, quas appellant automaticas et quae saepissime cum in auditoriis tum in andronibus pratisque (verbis numquam mutatis) percipiuntur, ut puta: "ut vales? - optime vale, et tu?", "quid est hoc? - haec est mensa", "quid est hoc? - hic est nasus Stephani - cuius nasus? - nasus Stephani", "estne lingua difficis? - immo facillima est!" - et sic deinceps.
si vultis, lustra Scholae Novae sedem interretialem, ubi etiam pellicula satis lepida reperitur: http://www.scholanova.be/index_LA.html.
inde a proxima septimana mihi in animo est pedetemptim omnia ea exercitia cum puerulis gregis primi peragere, quae Ioanna Sattler in disputatione quadam didascalica lectu dignissima commendat, quae inscribitur "Versuche mit der 'Sprechmethode' im lateinischen Anfangsunterricht" (in: Der altsprachliche Unterricht 3,5 (1959), 62-91) et quibus omnia paradigmata linguae Latinae - adhibito quodam 'drill' (sit venia verbo) - discipulis efficacissime tradi posse videntur - scilicet eisdem semper dialogis et actionibus usque ad nauseam, ut ita dicam, repetitis. quae ratio quid valeat, videbo. Maxima iamnunc teneor exspectatione.
Pancratice, ut Plautino sermone utar, et athletice valete.
Dabam Ayencurti a.d. IV. Kal. Maias a. MMXV.