De Mirabilibus Dacoromaniae

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

De Mirabilibus Dacoromaniae

Beitragvon durgicola » Do 25. Sep 2014, 23:03

Dicere qui valeam, cui non licet esse diserto?
Tu mihi sis praesto Pieris alma velim
Primus ego referam miracula nullius ore
Ante relata: bonae laudis id esse reor
Dacia quas genuit nymphae sibi vellere cunni
Ausae sunt contra fasque decusque pilos
Quae quoniam multis res visa est digna relatu
Aonides teneor spe fore ut orsa iuvent
Iura pudicitiae castissimus ille Marinus
In priscum voluit restituisse decus
Nam, quoniam castis non iam vacat esse puellis
Et sua quaeque foras prodere membra studet
Regia lex lata est ne cui nudae ire liceret
Per medium populo conspiciente forum
Has tamen extimulat peccandi effraena cupido;
Peccant in legem iudicii absque metu
Sed rex inclemens ursoque ferocior omni
Et, quas unda ferit, cautibus asperior
Dentibus infrendens vehementem exardet in iram
Confestimque reas ante tribunal agit
Culpa puellarum plectenda est morte, Marine!
Dacicus unanimi voce popellus ait
Haec sensim moritur palo per viscera adacto
Qui silvas celebrant illa fit esca lupis
Hanc gladio perimunt, elisis faucibus illa
Infelix alta de trabe pendet onus
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: De Mirabilibus Dacoromaniae

Beitragvon Zythophilus » Fr 26. Sep 2014, 16:51

Dacorum arua canis, sed, quae lepide canis, arua,
o Matthaee, tui non tetigere pedes.
Ad Dacos fac iter, nam stat ceruisia tanti,
semper uti possis ebrius esse, et eris.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16954
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: De Mirabilibus Dacoromaniae

Beitragvon durgicola » Mo 29. Sep 2014, 00:59

Frustra vult sagas rex plectere morte Marinus
Saga potentior est quam ut queat interimi
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)

Re: De Mirabilibus Dacoromaniae

Beitragvon durgicola » Mo 29. Sep 2014, 01:35

Nocte supergressa fiunt taeterrima quaeque:
Colla puellarum mordit eburna Vracul
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 126 Gäste