Catullusne adulter fuerit, quaeritur ;-)

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Catullusne adulter fuerit, quaeritur ;-)

Beitragvon ille ego qui » Mi 24. Sep 2014, 15:20

salvete sodales,
scio equidem Catullum Lesbiam amavisse de eaque scripsisse ante Legem Iuliam ab Augusto latam, tamen mecum ipse quaero, quis fuerit illius amoris status.
didici adulterium esse cum muliere ingenua nupta, stuprum cum muliere ingenua innupta.
primum autem quaerendum mihi videtur, num Catullus in carminibus suis rem cum Lesbia habuerit (da mi basia mille eqs.) an tantummodo id impetrare studuerit? idne ex aliquibus locis sine dubio elucet?
deinde fac ut Lesbia, quod multi (etsi non omnes) credunt, eadem sit, quae Clodia illa Metelli, de qua etiam Cicero acerbe agit.
illa certe ingenua fuit, Catullus igitur sine dubio, nisi quidem eam in matrimonium ducere parabat, eam saltem stuprare cogitabat (aut vere stupravit).
postremo: scimusne forte num illa Clodia tum, cum Catullus ei studebat, nupta iam fuerit? fortasse etiam ex carminibus ipsis aliquid de hac re cognosci potest .........?
bene valete! :-)
Zuletzt geändert von ille ego qui am Mi 24. Sep 2014, 15:28, insgesamt 1-mal geändert.
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6939
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Catullusne adulter fuerit, quaeritur ;-)

Beitragvon ille ego qui » Mi 24. Sep 2014, 15:26

ad hanc quaestionem adductus sum eo, quod verissimorum poetarum elegiacorum Romanorum puellas sive, ut rectius dicam, dominas semper libertinas fuisse aiunt, quibuscum rem habuisse neque pro adulterio neque pro stupro habitum sit.
obiter: idne etiam tum valet, cum libertina alicui viro nupsit? :-O
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6939
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Catullusne adulter fuerit, quaeritur ;-)

Beitragvon durgicola » Do 2. Okt 2014, 12:24

cynthia nupta erat: sublata lege Iulia (de maritandis ordinibus) enim qua cautum erat ne quis equitum caelebs maneret pudicitiae servandae et liberorum procreandorum causa (licet reapse lex numquam abrogata fuerit) gavisus est propertius. Cur inquies? Non poterat Propetius caelebs sibi caelibem Cynthiam ducere? (constat enim propertium caelibem fuisse) Ergo videtur Cyntia maritum habuisse. legesis VII, 2 VII, 2
Benutzeravatar
durgicola
Proconsul
 
Beiträge: 450
Registriert: Mi 30. Jan 2013, 17:26
Wohnort: Pleroma, Roma, Tampa (Florida) Zombi (Kenya)


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Google [Bot] und 49 Gäste