Fieri non potest, ut forum perscrutemur

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Fieri non potest, ut forum perscrutemur

Beitragvon ThomasVulpius » Fr 8. Aug 2014, 11:57

Salvete, amici!

De ea re, de qua loquar, nos iam disputasse bene scio nec omnium rerum oblivione affectus sum.

Agitur de verbo "Tsunami", quomodo id Latine apte exprimi possit.

Locum aptum apud C. Iulium Caesarem fortuito inveni:

CAES. Gall. 4,29,1 Eādem nocte accidit, ut esset lūna plēna, quī diēs maritimōs aestūs maximōs in Ōceanō efficere consuēvit.

Bene valete et mihi veniam date, quod id filum (Britannice: thread), quo de hoc verbo iam disputatum erat, in foro quaerere nolui!

Thomas vester, piger fori usor
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Fieri non potest, ut forum perscrutemur

Beitragvon Tiberis » Fr 8. Aug 2014, 13:12

inter aestus maritimos, de quibus apud Caesarem legimus, et undas ingentes, quae Tsunami appellari solent, multum differt, praecipue, quod illi vi et gravitate efficiuntur, hae a terrae motu maritimo vel ab ictu asteroidis oriuntur. illos rem solitam esse Caesar non negat ("..efficere consuevit"), has raro atque inopinate fieri constat. ex illis nulla interdum damna fiunt, harum vis atque impetus maximo cum detrimento terras vastare solet.
obiter: maximi aestus maritimi lingua nostra "Springtiden" appellantur.
ego sum medio quem flumine cernis,
stringentem ripas et pinguia culta secantem,
caeruleus Thybris, caelo gratissimus amnis
Benutzeravatar
Tiberis
Pater patriae
 
Beiträge: 11885
Registriert: Mi 25. Dez 2002, 20:03
Wohnort: Styria

Re: Fieri non potest, ut forum perscrutemur

Beitragvon cometes » Fr 8. Aug 2014, 13:32

Multo verior (quamvis poetica) descriptio ingentis ponti legitur in Phaedra v. 1000 et seqq. Senecae minoris. E.g.:

consurgit ingens pontus in uastum aggerem,
[tumidumque monstro pelagus in terras ruit]
nec ista ratibus tanta construitur lues:
terris minatur; fluctus haud cursu leui
prouoluitur; nescioquid onerato sinu
grauis unda portat.
Benutzeravatar
cometes
Consul
 
Beiträge: 346
Registriert: Do 6. Mär 2014, 00:45

Re: Fieri non potest, ut forum perscrutemur

Beitragvon Zythophilus » Sa 9. Aug 2014, 00:31

Hoc iam loco http://www.latein.at/phpBB/viewtopic.php?f=18&t=16035 de unda igenti uerba facta sunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16962
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Fieri non potest, ut forum perscrutemur

Beitragvon ThomasVulpius » Sa 9. Aug 2014, 16:08

cometes hat geschrieben:Multo verior (quamvis poetica) descriptio ingentis ponti legitur in Phaedra v. 1000 et seqq. Senecae minoris. E.g.:

consurgit ingens pontus in uastum aggerem,
[tumidumque monstro pelagus in terras ruit]
nec ista ratibus tanta construitur lues:
terris minatur; fluctus haud cursu leui
prouoluitur; nescioquid onerato sinu
grauis unda portat.


Quid dē hīs ēlocūtiōnibus iūdicās?
[ingēns pontī unda]
[ingentēs pontī flūctūs]
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten

Re: Fieri non potest, ut forum perscrutemur

Beitragvon cometes » Sa 9. Aug 2014, 19:12

Nihil obstare puto - sed logodaedali Vicipediae iam verbum novum huic undae calamitosae imposuerunt: http://la.wikipedia.org/wiki/Megacyma
Ceterum alia antiqua est phaenomeni naturalis descriptio , quae apud Ammianum Res gestae, 26,10,16 et seqq. legitur:


16.paulo enim post lucis exortum densitate praevia fulgurum acrius vibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium tunc, ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub inmensis gurgitibus amendavit.
17. multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam versa vice consurgunt perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter inlisi, innumera quaedam in civitatibus et ubi reperta sunt aedificia, conplanarunt: proinde ut elementorum furente discordia involuta facies mundi miraculorum species ostendebat.
18. relapsa enim aequorum magnitudo cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.
19. ingentes aliae naves extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum, ut Alexandriae contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus diuturna carie fatiscentem.


http://de.wikipedia.org/wiki/Erdbeben_vor_Kreta_365
Benutzeravatar
cometes
Consul
 
Beiträge: 346
Registriert: Do 6. Mär 2014, 00:45

Re: Fieri non potest, ut forum perscrutemur

Beitragvon ThomasVulpius » So 10. Aug 2014, 11:22

Verbum Latinum: [tempestātēs et flūctūs maris].
Verbum Graecum: *megalocȳma
Benutzeravatar
ThomasVulpius
Senator
 
Beiträge: 3550
Registriert: So 30. Mai 2010, 23:33
Wohnort: Witten


Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: Majestic-12 [Bot] und 92 Gäste