Salvēte, hominēs *esōtericī!
Matthaeus, Cicerōniānissimus omnium Polōnōrum, in coemētēriīs *ectoplasmata *phōtographāre solet:
http://www.pugna-in-saltu-teutoburgiensi-facta.de/ectoplasma_exstat.html
Quī potest esse vīta iūcunda sine *ectoplasmate? Nēmō umquam redemptiōnem perpetuī redincarnātiōnum circulī assecūtus est, quīn, cum vīveret, in coemētērīis *ectoplasmata *phōtographāsset?
Bene valēte et coemētēria, quae in propinquō sunt, *ectoplasmatum *phōtographandōrum causā adīte!
Thōmās vester