Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team
Libri laeduntur, cum eos das mutuos. Qua de causa libri dati mutui non iam revertuntur.
Nos omnes sumus vectores in nave, quae terra appellatur. Quam deletum iri patiamur non licet.
Nulla invenietur arca Noe secunda.
Illos tantum manent pericula, qui vitae non respondeant.
Postremo conclusi reformatores non esse beatos.
Democratia nobis opusst similiter ac aer, quem spiramus.
Solutionis pars es aut problematis. Illius partem me esse constitui.
Historia semper puniti sunt, qui venerunt seri.
In una vivimus stella erranti. Unum sumus genus humanum.
Qui manus lavat inter innocentes, eas siccat simulatione.
Non ignoro, quantopere mihi repugnem ipsi opus sit, ut mihi constem.
Pellicula usus ad populum movendum idem ago atque id studeo, ut digiti munimento usus
exhauriam mare.
Revertor relinquens te in vespero versantem, qui, etsi sit tristis tam decidit in nos vivos.
Poeta non sum. Litteratus esse videor nulla ex causa alia nisi quod mihi tantulum comae est.
Vita nostra ea est, quae cogitandi ratione redditur nostra.
Hoc est ulciscendi genus optimum: Ne par pari retuleris!
Facultas beate vivendi provenit ex robure, quod tuo inest animo.
Iam nunc eo modo vivas licet, quo vixisse voles extrema in vita.
Saepe et ille iniuriam facit, qui nil agit. Qui iniuriam non prohibet, si potest, eam fieri iubet.
Turpe est, si tuus fatigatus est animus , priusquam tuum est fatigatum corpus.
Scito me memet vitaturum fuisse ipsum, si duplex exstarem.
Nullum orietur bellum, dummodo bomba atomica in manibus versetur magnorum imperiorum amborum.
Periculum non prius erit, quam cuilibet plutonium, quod opus sit bombae, in aromatopolio emere licebit.
Vis omnium validissima in homine posita est mens.
Iterum atque iterum circumspectabam, sed Deum non conspicabar.
Tellurem circumvolans vidi, qua pulchritudine esset stella errans, in qua vivimus.
Genus humanum, conservemus et augeamus istam pulchritudinem: Quam ne deleamus!
Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 32 Gäste