Abhinc ... annos

Quo in foro Latine colloquamur!

Moderatoren: Zythophilus, marcus03, Tiberis, ille ego qui, consus, e-latein: Team

Re: Abhinc XCVI annos

Beitragvon marcus03 » Di 19. Mär 2024, 13:30

Ioannes Kueng theologus Helveticus, sacerdos,auctor nascitur in oppido Sursee.
Obiit a.d.VIII Id. Apr. anno MMXXI Tubingae.
Qui innotuit operibus, quae inscribuntur ESTNE DEVS? et INFALLIBILISNE?- QUAESTIO ADHVC INFECTA.
Cum Carolo Rahner et Iosepho Ratzinger inter gravissimos theologos linguae Theodiscae
summo iure numerandus est.
Peritissimus erat operum philosophi G.W.F. Hegel, in quibus valde versatus est dissertatione
de illo Carolo Barth perfecta, quae est de IVSTIFICATIONE.

Anno MCMLXXIX ei docendi licentia adempta est, qua re disputatio tum orta est maxima.
Semper id studuit, ut pax fieret inter religiones fundamentum pacis inter nationum efficiendae.
Conditor est instituti, quod WELTETHOS appellatur.

R.I.P., Ioannes fidelis, qui semper fidem ratione more honesto et humano usus servare
et ita explicare volueris, ut evolutioni non contradicat tota!


Religio de evolutione dicere potest omni, qua de causa evenerit.
Quam causam rerum naturae investigatio cognoscere non potest, sed
eam esse suspicari tantum potest.


In Deum credere est natare audere:
Aquae te tradas opus est visurum, an feraris illa.


Coelibatus est inhumanus nec ex biblia oriundus est.


Superest quaestio: Qua de causa aliquid invenitur nec potius nihil?
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Di 19. Mär 2024, 16:22

Religio de evolutione dicere potest omni, qua de causa evenerit.


e genere hiatus Marcum perfacile est agnoscere totum. :D :D :D
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6917
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc MMLXVI annos

Beitragvon marcus03 » Mi 20. Mär 2024, 07:45

Publius Ovidius Naso poeta Romanus in lucem editur Sulmone.
Obiit anno XVII in Tomis exul.

Sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
et quod temptabam scribere versus erat.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Mi 20. Mär 2024, 08:31

*e genere hyperbati

pudet figuras confudisse adeo diversas
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6917
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc DCXXXI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 20. Mär 2024, 12:45

Regia, Sancte, citis quem tradidit ira necandum
fluctibus, est Pragae gloria honorque tibi.
Pontibus in multis tua sunt simulacra locata,
quae doceant clausis te tacuisse labris.

https://upload.wikimedia.org/wikipedia/ ... detail.jpg
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CCXCIII annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 20. Mär 2024, 22:15

Pulchra mycematia ualido est Herdonia uersa
atque hoc tecta malo multa furente ruunt.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc MMLXVI annos

Beitragvon Zythophilus » Mi 20. Mär 2024, 22:37

Et Sulmone parens paruit te, lusor amorum,
et procul a patria flere querique soles.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon mystica » Do 21. Mär 2024, 12:57

Bild

IN PIAM MEMORIAM SANCTI ABBATIS BENEDICTI NURSIAE PATRIS OMNIUM MONACHORUM OCCIDENTALIUM

Intercessio nos, quæsumus, Domine, beati Benedicti Abbatis commendet: ut, quod nostris meritis non valemus, ejus patrocinio assequamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus: per omnia sæcula sæculorum. R Amen.


ORA PRO NOBIS SANCTE PATER BENEDICTE, UT DIGNI EFFICIAMUR PROMISSIONIBUS CHRISTI. :)
mystica
Dictator
 
Beiträge: 1989
Registriert: So 3. Mär 2019, 10:37

Re: Abhinc MCCLXXII annos

Beitragvon Zythophilus » Fr 22. Mär 2024, 08:46

Munera contribuit Stephano papalia Roma,
uerum papa nouus post duo bidua obit.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc ... annos

Beitragvon ille ego qui » Fr 22. Mär 2024, 11:02

Marce???!!!
:-o
Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
carmen et egressus silvis vicina coegi,
ut quamvis avido parerent arva colono,
gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
arma virumque cano ...
ille ego qui
Augustus
 
Beiträge: 6917
Registriert: Sa 3. Jan 2009, 23:01

Re: Abhinc CXCII annos

Beitragvon marcus03 » Fr 22. Mär 2024, 12:06

Ioannes Wolfgangus Goethe poeta, vir civilis, rerum naturae investigator supremum
obit diem Vimariae.
In lucem editus est a.d. V Kal. Sept. anno MDCCXLIX Francoforti, quae urbs ad Moenum sitast.

Unum animal tantum imo ex pectore vere ames opus est.
Tibi sic amanti omnia cetera amanda videntur.


Amore sublato mundus non iam esset mundus.


Amatae imago senescat non licet. Momentum enim quodque nascendi est hora quaedam.


Qui aliis nihil facit, sibi nihil facit ipsi.


Tres sunt res, quae imperium in terra tenent:
sapientia, species violentiaque.


Nobilis sit homo et opifer et bonus.


Cum eo, quod scimus, dubium augetur.


Et ex saxis, quae nobis opponuntur, res conficiamus licet pulchras .

Beatitudo vera continentia continetur.


Qui non iam amat nec errat, curet, ut sepeliatur!


Nullus magister invenitur horribilior illo, qui minus scit quam discipuli sciant oportet.

Qui bonum desiderat, prior sit bonus ipse!


Humanitatem optimam invenit homo peregrinans.

Homo quidem quisque nihil audit nisi quod intellegit.


Errat homo, dum vivit.

Multum opus est animi fortis, ne animo deficiamus in mundo.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc CXXIV annos

Beitragvon Zythophilus » Sa 23. Mär 2024, 08:32

Moenia coeperunt in lucem Gnosia reddi,
Minotaure, tuus qua labyrinthus erat.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc CLXXXII annos

Beitragvon marcus03 » Sa 23. Mär 2024, 13:41

Maria-Henricus Beyle, quem novimus nomine STENDHAL, scriptor Francogallus, vir militaris et civilis
obit Lutetiae.
Natus est a.d. X. Kal. Febr. anno MDCCLXXXIII Gratianopoli.
Sua aetate notus erat diurnarius, criticus,essayista et inter primos numeratur, qui ad realismum
litterarium pertinent.Innotuit inquisitione et descriptione naturae humanae.

Amori senectus nullius est momenti. Cui damno est senectus, si duo sumus coniuncti.

Nihil est indulgentius sinceritas, cum nulla re alia reddamur beatiores.


Amor voluptas, res amanda ,quae nos amat ipsos, omnibus sensibus contemplandi,
tangendi sentiendique.


Cum voluptate extrahimur, dolor capimur.


Qui alterius est natura ac ceteri, odium excitat.


Pudicitia nimia genus est avaritiae praecipuum et pessimum, quod invenitur.


Felicitam sentimus summam, quam amor nobis dono dare possit,
cum femina amata manus comprimit nostras.


Ab eo momento, quo amare coepit, vel prudentissimus nullam rem percipit talem, qualis revera est.


Amor febris instar est, quo duo homines eodem tempore opprimuntur. Qui prior reconvalescit,
ei alter horribillimo erit taedio.


Amandi ars omnis in eo posita est, ut enuntiemus,quod momentum magicum poscit
.

Ut beatus sis sceleratus, tibi conscientia non esse opus est.
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

Re: Abhinc DCXXIII annos

Beitragvon Zythophilus » So 24. Mär 2024, 09:09

Mongolica expugnat crudelis turba Damascum,
sed nequeunt arcis scandere tecta uiri.
Zythophilus
Divi filius
 
Beiträge: 16933
Registriert: So 22. Jul 2007, 23:10
Wohnort: ad Vindobonam

Re: Abhinc XCVII annos

Beitragvon marcus03 » So 24. Mär 2024, 11:07

Martinus Iohannes Walser scriptor Theodiscus nascitur Aquaburgi.
Decessit a.d. VII Kal. Aug. anno praeterito Iburingae.
Innotuit descriptione animi iactantis illorum, quos facit agentes partes primas suis in libris.


Quam facile est aliquid dicere, quod non cogitamus, celare,quod dici oportet,
aliquid inhonesti facere, cum pecunia solvitur honesta.

Qui plus dicit quam agit, contionatur. Qui minus dicit quam agit, mentitur.
Qui dicit, quod agit, sibi valde placet. Qui agit, quod dicit, bonus est.

Scribere mihi est aliquid tam pulchre dicere, quam revera non est.

Capitalsimi effectus pessimus est sibi persuasum esse,
omnia, quae pecunia solvatur liceat, sua esse.

Fortuna tibi favet, si quid revereri, si quid amare, si quid mirificum ducere potes.

Nihil verum est, nisi invenitur, quod contrarium est illi.


Nullae res inaniores sunt pediludiis nisi haec: de pediludiis meditari
marcus03
Pater patriae
 
Beiträge: 11499
Registriert: Mi 30. Mai 2012, 06:57

VorherigeNächste

Zurück zu Latine loquendi



Wer ist online?

Mitglieder in diesem Forum: 0 Mitglieder und 62 Gäste